Epistola ad Ephesios*

Caput 3: Versus 18

Cum omnibus sanctis.Haec est communio coelestis reipublicae. Hi non sua quaerunt, sed quae Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt.Quae sit latitudo.Charitatis, quae usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine.Et sublimitas.Charitatis. Haec est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in praemium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia haec non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum praemium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas.Et profundum.Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quae scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et haec latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam aeternam facit, quae illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et haec est profundum.
(* Traductions européennes)